- ANGARIAE
- ANGARIAEplaustrorum et iumentorum praestationes sunt, et quidem per viam directam, ut parangariae alioversum, ut pluribus docet Gotofredus ad l. 4. Cod. de Cursu publ. hincque pro ipsis carris et plaustris, quae ad cursum a provincipalibus praestabantur. Unde onerum mensura definita in rhedis, angariis, et veredis, l. 30. Cod. Theodos. de Cursu publ. Ut nemo amplius rhedae, quam mille pondo; angariae, quam mille quingenta; veredo, quam triginta, auderet imponere: Et l. 28. eiusd. tituli. Angarias a bobus fuisse tractas patet, l. 1. eod. tit. et l. 11. quâ cavetur, ut pro singulis angariis bina tantum boum paria consequantur, quibus Angariarum cursus permissus fuerit. Adeoque angartae illae plaustra tantum et carra fuêre ferendis oneribus et impedimentis destinata et transvehendis speciebus publicis, quae non multum celeriter ibant, quia boves ea trahebant. Quam ob causam angariac et parangarias a cursu separat tit. Codicis Theodos. de cursu et angarüs, et l. 15. cum Iulianus discursus veredorum et paraveredorum amputâsset in provinc. Sardinia, engarias tamen non submovit, propter publicas species, quae ad diversos portus erant deferendae. Salmas. ad Capitolin. in Antonino Pio c. 12. Vide quoque infra, ubi de Clavulari Cursu, quem is, Vehiculario contradistinctum, cum Angariis eundem facit. Sed et angariae, onera dicuntur agris aut personis imposita, apud Ugutionem et Wilhel. Britonem in Vocabular. MS. atque hinc, pro qualibet vexatione, iniuria, ammi anxietate, aliquando sumuntur. Guntherus Ligurini l. 2.Huius ab antiquo Comitatum in finibus urbis,Solus ab angariis Italorum paene solutus,Praesidio Ligurum Guido Blandratensis habebat, etc.Originis Persicae, ut dictum, vox est: Angaros enim, tabelliones Regios eâ linguâ dici solitos, notum; quibus quia concedebatur facultas sumendi ubique equos, obviosque quoslibet ad auxilium praestandum cogendi (id quod hodie apud Turcas in usu esle, non sine maximo iter facientium incommodo, Tavernier docet, Itiner.) hinc ἀγταρεύειν pro urgere, cogere, onus imponere, etiam in Sacris, dici coepit. Huc respiciens Aeschylus in Tragoed. ἄγταρον πῦρ. eleganter vocavit ignem illum, quô in littoralibus pharis constitutô signum dabatur, quoties per totam regionem quiddam celerrime nuntiari esset necesse; quasi Cursorem Ignem et c. Vide Car. du Fresne Glossar. et Macros Fratres in Hierolex. At Angaros ipsos Persarum Syrorumque (nam et hi illis utebantur) a voce Gap desc: Hebrew Agor dictos vult Bochartus: quae quamvis hodie pro grue non usurpetur apud Arabes, olim tamen sic adhibitam esse, verisimile est, hinc namque verbum agara, quod aliquem ad lares suos postliminio reverti vel aufugere notat: qui gruum omnino mos est. Illas enim amore patriae in Scythiam et Thraciam, unde ortae sunt, quotannis redite, pluribus docet Aelian. l. 3. c. 13. et 23. Iam vero Angari cum gruibus certate credebantur celeritate cursûs: φασί τινες θᾶττον τῶ γεράνων ταύτην την` πορείαν ἀνύττειν. Quidam hoc iter gruum volatu celerius confici referunt. Xenoph. Cyropaediae l. 8. apud Bochart. Hieroz. Part. poster. p. 80.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.